Latin
Cap. 42
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 634
Unproofread scanNot analysed yet
6 perio, dictu tamen lachrimabile quanta fuerit passa anno sui natalis Septingentesimo. Namque contra Parthos missus M. Licinius Henric Crassus, consulatu secundo occiditur, exercitusque deletur, &inter Glar. 1 chrono haec Roma repentino correpta incendio concrematur. incertum autem logiaCe sulum vnde concretus ignis plurimam Vrbis partem inuaserit, neque vnquam antea tanto correptam, ac vastatam Ciuitatem ferunt. Nan quattuordecim vicos cum vico lugario consumtos memoriae traditum est, adeo vt post aliquot annos Caesar Augustus ad eorum reparationem, quae tunc exusta fuerant, magnam pecuniae quantitatem ex aerario publico largitus sit. Hic iam Pompei &Caesaris bellum ciuile successit execrandum, quo praeter calamitates, quae prę lijs acciderant, etiam Romani nominis fortuna mutata est. Nam Caesare aduersus patriam cum exercitu veniente, Consules Pompeo du ce, Senatusque omnis, atque vniuersa nobilitas ex Vrbe fugit in Graeciam. Ipsequoque Iulius Caesar oppressa Repub. primus singulare imperium obtinuit. Praeterea (sicuti Byzantijs annalibus scri ptum legimus) Constans XXIV. Constantinopolitanus Imperator cum Romam se e Thracia contulisset, licet benigne, honorificeque a S. P. Q. R. exceptus, quinta post die tanta Vrbem ipsam impietate diripuit ac deuastauit, quanta nusquam Barbari vsi sunt. Hoc autem accidit annis A. V. C. 1400. &a lulij Caesaris Imperio Septingentis. Illud etiam ex Historicis colligimus a Punico incendio a Romanis facto anno Vrbis conditae 60 2, quousque Totila Gothorum rex immanissimus Romam igne consumsit, annos intercessisse Septingentos. Totidem Xenophon lib. de Aequiuocis supputat annos ab vniuersali diluuio sub Nohe, ad ortum Deucalionis secundo anno Spheri, quo tempore Thessalicum diluuium factum est.