Latin
Cap. 42
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 635
Unproofread scanNot analysed yet
Et si tempora singularum rerum publicarum recte supputarentur, neque Historici in temporum supputatione inter se dissentirent, innume ris pene exemplis, modo a nobis vsitato, carum durationes, detrimenta, Meridianum Asieam an, Quattuor mundi Regna. Maelomeum, Septemtrionale &casus certa ratione per annos 700 colligi, nedum conijci possent. Ve rum cum Scriptorum discordia veritati saepe tenebras offundat, id negotij alijs relinquemus, minime tamen silentio prętermittentes Astrologorum dogma, omnes inquam Ciuitates &Resp. proprias ha bere rerum vicissitudines, statutumque ac definitum illis esse durationis tempus. Quod ex constitut: one stellarum, tempore illarum inchoationis, cognosci putant. Quocirca Constantinus cognomento Magnus cum animo statuisset vrbem sui nominis aedificare, primum in Asia in Sardico agro, post ad Sigęum Troadis fundameta iecit, ter tio transtulit opus Chalcedonem. sed vbi iam muri erecti erant, aquilae funiculos regulares ter quaterque rapientes, transmisso mari abiecerunt Byzantium, quod a Seuero Pertinace ferè totum euersum fuerat triennali obsidione. Itaque translati Byzantium Architecti, ductis rite fossis, vrbem in medio spacio condidere. Cumque Imperator d esiderio teneretur scire vrbis ętatem. hanc prouinciam Valenti Ma thematico dedit. qui inspecto vrbis horoscopo, nunciauit opus duraturum annos sexcentos nonaginta sex.