Latin
DE NVMERO CIƆ
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 637
Unproofread scanNot analysed yet
DE NVMERO CIƆ. Illenarius numerus, vltra quem nulla nostra succrescit computatio, plenitudinem rerum, de σνν quibus agitur, indicare consueuit. est enim denarij cubus, nam denarius in se ductus producit centum, quę iam figura quadrata profundi tate carens, vt autem in altitudinem surgat, &solida sit, rursum centum decies multiplicantur, et Mille fiunt, vltra quem numerus nequit extendi, cum sit extensus in longum latum, et profundum. Homerus inter Graecos poetas facile princes Achillis iram scribit Mille dolorum caussam suiße Graecis, Mille nario pro perfecto, &absoluto numero posito, quem imitatus est Virgilius dum Iunonem describit irim e cęlo dimisisse ad Didonem moribundam: Ergo Iris croceis per coelum roscida pennis, Mille trahens varios aduerso Sole colores Deuolat. Huiusmodi mille alia inuenies apud Poetas, Ceterum in Diui