Latin
DE NVMERO CIƆ
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 637-2
Unproofread scanNot analysed yet
nis litteris licet infinitae rei per finitam designatio ipsius Millenarij nuncupatione frequens occurrat, vt Psal. 89. Mille anni ante oculos tuos tanquam dies hesterna quae praeterijt. &Psal. 90. Cadent a latere tuo Mille. hic enim copiosa, sed numero indeterminata cadentium esse multitudo significatur: illic vero indefinita multorum annorum duratio, quae apud Deum tranquam dies vnus reputatur. non tamen quaelibet est notata perfectio, sed coelestium praecipue, idest, incorporeorum, quae est illorum, qui habitationem super nos sortiti sunt, quae est excedentium corruptionem, &consequentium incorruptionem. propter quod Dei spiritus dicit in Canticis: Vinea Cant. Vinea fuit pacifico, in ea quae populos habet: tradidit eam custodiCant. 8 bus: vir affert fructum eius Mille argenteos. Quis vir? neque . n. possunt omnes hunc offerre fructum. Ex sequentibus disce: Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructum eius. Mille tui pacifici, Ibidem idest, Salomon, qui pax sibi ipsi interpretatur, &est ille verus Rex pacis IESV. Christus, qui habet pacem a semetipso, idest, à Diuinitate in scipso existente.