Latin
DE NVMERO CIƆ
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 639
Unproofread scanNot analysed yet
in Apoc. fert Primasius locum illum Apocalypseos cap. 20. Tenuit draconem illum serpentem antiquum, qui cognominatus est diabolus &satanas, &alligauit eum Mille annis: Mille (inquit) anni duobus Aug. in ciuit. Dei modis intelligi possunt, aut quia in vltimis annis Mille ista res agi tur, idest sexto annorum Millenario, quantumcunque vsque ad finem cap. 7. seculi proteletur, cuius nunc spacia posteriora voluuntur, secuturo deinde sabbato quod non habet vesperam, requie scilicet Sanctorum, quae non habet finem. vt huius millenarij, tanquam diei nouißimam partem, quae remanebit vsque ad terminum seculi, Mille annos appellet, eo loquendi modo quo pars pro toto significatur. Aut certe Gregot. Mor. lib. Mille annos pro annis omnibus huius seculi posuit, vt perfecto nu18. capit. mero notaretur ipsa temporis plenitudo. Vnde nec illud melius intelligitur quod Dauid dicit de Deo: Memor fuit in seculum te stamenti sui, verbi quod mandauit in Mille generationes, idest. omnes. Cum enim nequaquam credendum sit quod ad centum generationes Mundus extenditur, quid aliud Mille gencrationibus, nisi vniuersitas generationum figuratur? Accedit eidem sententiae Aug. in Augustinus dum ait: Mille generationes, propter numeri perfectio nem, pro omnibus intelligendae sunt, idest, quandiu generatio generationes sequendo succedit; tandiu mandatum est, viuendum esse ex fide. quod obseruat populus Dei, filij promissionis; nascendo venenientes, &moriendo abeuntes; donec omnis generatio finiatur, quod Millenario numero significatum est. Alia huius loci expositio in medium adducitur a Greg. Pontifice dilucidante verbum illud Mor. lib. Iob cap. 9. Si voluerit contendere cum co, non poterit respondere ei vnum pro Mille: In scriptura, inquit, sancta Millenarius numerus pro vniuersitate solet intelligi: Hinc etenim Psalmista ait, Verbi