Latin
DE NVMERO CIƆ
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 638
Unproofread scanNot analysed yet
nam aliunde, quam a vero Deo vera pax haberi nequit, iuxta illud ab Ecclesia celebratum: Da nobis illam, quam mundus dare non potest pacem. Huic itaque, qui est pax sibi Coloss. 1 ipsi, &omnia (teste Paulo) pacificauit in coelo, &in terra, &cuius prouincia fuit perducere nos ad hunc finem, perfectissimus deputatur Millenarius. hic enim iure optimo, in eo quod finis, &vltimus numeri vltimi, et consummati vere Christo conuenit soli, qui primus est secundum Diuinitatem, ante quem nullus; nouissimus autem, quia vt dicit Apostolus: Factus est primus homo Adam in animam viuentem; nouissimus Adam in Spiritum viuificantem. Vide clementiam Christi. ipse est primus, et nouissimus. Qui priEsa. 41 mus erat, propter nos se nouissimum fecit; primus, quia per ipsum resurrectio. descendit enim &proiecit se, vt caderet, insra omnes se faciens, vt omnes iacentes leuaret. Docuerunt hoc et Hebraeorum sapientes, asserentes Alephx primam Hebraici alphabeti litteram, sigillum esse Dei patris, quae vnitatem significet, &si apex ei supponatur, Millenarium omnium numerorum periodum, hoc est principium, &finem numerorum. quemadmodum apud Gręcos a est prima littera, sinnisicans vnitatem, cui subiecta virgula toni acuti, vt hic ae, significat Mille sic &Deus aeternus fons, origo, et principtum primum est, &finis vltimus omnium bonorum. quod de seipsi testatus est in Apocalypsi, dicens: Ego sum Aλρα &ὤμγα, Apoc. 21 primus, &nouissimus. Immensam igitur misericordiam Dei Exho. 20 ostendens Diuini verbi Scriba dicit de Deo: Ego Dominus faciens Devt. 5. misericordiam in Millia, his qui diligunt me, &custodiunt praerem. 32. cepta mea. Tempus est etiam Euangelicae gratiae a Christi resurrectine ctione vsque ad diem vltimum, quo militaris regnat Ecclesia. Nam Apoc. 20 victorin. postquam consummati fuerint Mille anni, soluetur Satanas, vt ha Pictauiem. betur in Apoc. quod exponens August. Millenario, inquit, vniuersum pro perfectione sua, hoc quantumlibet sit Ecclesiae sanctae tempus exprimitur. Ad eandem Millenarij numeri significationem reLib. 1.