Latin
Cap. 5
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 655
Unproofread scanNot analysed yet
Enoch, inquit, septimus ab Adam placens Deo, qui &transtatus est, septimam requiem significat, ad quam transfertur qui tanquam sexta die, idest sexta aetate seculi per Christi aduentum formatur: transactis autem sex millibus annis, facto iudicio &renouato coelo &terra, transferentur Sancti in vitam aeternam. Deus sex diebus totius Mundi fabricam absoluit, septimo quicuit, ac subbatum consecrauit. est autem inter decreta veteris Hebraicae disciplinę per illos sex dies Geneseos Sex mille annos Mundi sic designari, vt sint quę dicuntur opera primi diei, vaticinium eorum, quae primo Mundi millenario futura erant vt contingerent; opera item secundi, eorum quae in secundo, &sic deinceps. cui sententię attestatur etiam Moses Gerundinensis theologus primae celebritatis apud Hebraeos. Meminit &D. Hier. Epistola ad Cyprianum exponens psalmum 89, Moysi inscriptum. videturque opinio hęc pręcipue illi fundamento inniti quod mille anni (vt dicitur 2. Petr. 3.) sunt apud Deum sicut Dies vnus. Eidem argumento innitur Anastasius Synaita hęc scribens in Hexameron: Perfecta &plena nox est quingentesimus annus dici; nox autem dimidia est annus ducentesimus quinquagesimus. Suffragatur Gaudentius Episcopus Brixiensis dicens: Exspectamus, illum vere sanctum septimi millesimi anni diem, qui adueniet post istos sex millium videlicet annorum seculi, quibus completis requies erit verę sanctitatis, et fideliter credentibus in resurrectione Christi. nam nulla erit ibi pugna contra Diabolum, qui tunc vtique detinebitur supplicijs religatus. Haec ille. Accedit oraculum Helię ludęi, quod habetur in Talmud: nov nior &oba QV in pohu u in &ahe u Dym nu os rvvon. quod Latine interpretatum sonat: Sex mille annorum Mundus. Duo mille inane, duo mille lex, duo mille dies Messię. Quod propemodum insinuare videtur, ad legem duo millia; duo item millia a lege ad Christum; &duo supersunt millia à Christo ad V niuersi terminum.