Latin
Cap. 5
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 656
Unproofread scanNot analysed yet
Naturae siquidem tempus quod vccant inanitatis, ab Adam ad Abraham, cui successit Moyses. (Erasmo Reinholdo supputatore) 20 23 annis absoluitur. Legis deinde tempus ab Abraham, cui datum foedus circuncisionis totius antiquae legis radix &firmamentum, vsque. ad Christum, per quem nobis gratia, comprehendit annos 1939. Quo fit vt a prima rerum creatione ad Christum fluxerint anni 3962. Consentit Iohannes Lucidus apud quem ab Adam ad Abraham numerantur anni 1948. ab Abraham. ad Christum 2012. Est eiusdem sententiae lohanne. Picus Miran. qui ab Adam ad Abraham connumerat annos 1948; ab Abraham ad Dauidis regnum 940, testimonio vtriusque editio nis, &Rabani; a Dauidis regno ad initium eius captiuitatis, quae ex vaticinio Ieremiae annis quinquaginta durauit, 480 idem Beda, &Rabano consentientibus. ab ea vero captiuitate, idest ab eo quo coepit tempore, ad Christum 590. quos si colligas, inuenies tempus legis annorum 2010. Et totidem annorum coniecturalis duratio gratiae. quod idem Picus sentire videtur haec scribens conclusione nona Cabalistica: Si qua est, inquit, de nouissimis temporibus humana coniectura, inuestigare possumus per secretissimam viam cabalae, futuram esse consummationem seculi hinc ad annos quingentos &quattuordecim, &dies vigintiquinque Porro quando haec scribebat Picus, annus agebatur redemtionis nostrae 1486, vt ex illius vi ta conijcitur. quibus si addas annos 514, perficitur numerus 2000. Alij hanc in lucem prognato generi humano, post Adae lapsum, ad Mundi finem sex millia annorum assignata fuisse probant ex verbis Mosis, apud quem cum vniuersa caro abhominandis se flagitijs penitus tradidisset, terramque contaminasset, dixit Dominus: Non per- Gen. 6. manebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est, eruntque dies illius centum viginti annorum, mysticorum scilicet, seu magnorum Mosaicorum, qui spacium quinquaginta annorum ciuilium nostrorum contineant (vt docuit Nicolaus Cusa) quibus per numerum 120 ductis, exactissimo calculo Sex annorum millia poenitentiae generali assignata exsurgant. Idem confirmauit aetas Mosis, quę praeterquam quod centum viginti annorum fuerit, mystice Sex annorum millia aetatis Mundi arguens, etiam duo millia legis, &duo millia annorum Christi magno mysterio triplici vitae suae varietate adumbrauit.