Latin
Cap. 5
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 660
Unproofread scanNot analysed yet
In qua quidem multiplicatione millenarius radix est; mille millia vero siue millia millium eius quadratus. Numerus quoque assistentium quadratus est, sicut &ministrantium, consurgens ex decem millibus in se reuolutis: mystice exercitibus militiae cęlestis aptans numerum quadratorum numerorum, quorum radices, &tetragonica latera, mille inquam &Decem millia, rerum humanarum supremi sunt summique numeri. Illud autem neutiquam prętermittendum videtur omnes quidem libros in priore numero ex septimo Danielis cap. adducto conuenire atque conspirare, habereque Millia millium ministrantium; in secundo vero numero scilicet assistentium ipsi antiquo dierum, diuersos quidem libros intei se discrepare. cum nonnulli non habeant decies millies dena millia, sed Decies centena millia. Alij etiam codices in secundo illius sententiae Danielis contextu habent Decies millies centena millia. qui sane numerus est omnium multo maximus, reddens millies mille millia, nam decies centena, constituunt mille, &ipsa adiecta millies millibus, proculdubio aggregant millies mille millia. Atque his plane declarantur cęlestium naturarum, qui a nobis numerari non possunt Dionysius de cę ordines. Multi sunt. n. beati cęlestium mentium exercitus, qui infir lesti hic num &contractum numerorum corporeorum, quibus vtimur, mo rar. c. 14 dum superant &transcunt, atque scienter definiuntur a sola earum summa cęlestique intelligentia ac scientia, quae eis feliciter conceditur à diuina sapientum effectrice, quae vniuersarum rerum sin gulari modo &principium est, &caussa efficiens essentiae, &vis De pręp continens, et complectens determinatio, his verbis attestante Euseb. euang. li. Gregor. Cęsarien. Cum Daniel numerum videatur aliquem nominare, nuMor. Ib. meratas illas ostendit esse virtutes a Deo: cum vero tantam numeHier. in ri quantitatem dixerit, ignotum nobis illum numerum propter inmelis. numerabilitatem suam esse ostendit. DE NVM. CCIOƆ CIO CAelestium diuinorumque supremam perfectionem notari Millenario per duodenarium complicato, testatur D. Iohannes in sua Apocalypsi, vbi Cap. 1. numeriis Duodecim millium seruorum Dei, atque ex singulis Tribubus signatorum in frontibus suis, sanctam vnius ordinis Beatorum cęlestis Hierusalem insinuat multitudinem. Quare &Ci- Apoc.