Latin
Cap. 5
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 661
Unproofread scanNot analysed yet
II uitas illa superna magna &immensa Duodecim millibus stadiorum in longitudine, latitudine, &altitudine concluditur. Quod ad mysterium potius, quam ad numerum terminatum referri debere docent qui talia scrutantur Theologi. Cęlum enim &cęlestia omnia duodenario mensurauimus: diuina, millenario cubo supremi, &diuini denarij. DE NVMERO XXXM E Rege Dauid scriptum legitur, quia con-Rege gregauit omnes electos ex Israel Triginta millia. Quoniam Dominus Ecclesiam primitiuam ex Israel instituit, non quidem omnem Iscael, sed electos quosque sibi consocians. non enim omnes qui ex Israel, hi sunt Israelitae; sed filij promissionis deputantur in semine, qui Triginta millia esse referuntur, idest, fidei, operis, &spei firmitate perfecti. tria enim propter confessionem sanctae Trinitatis, ad fidem pertinent; decem, propter decalogum legis, ad opera; mille, propter sui perfectionem, ad spem vitae aeternae, qua superius aliquid non esse potest. sicut numerus millenario nullus est maior.