Latin
Cap. 7
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 669
Unproofread scanNot analysed yet
q na mutatur. Luna cum videtur vna esse per substantiam, per mutationem dierum semper ipsa alia est, et diuersa. Sic &peccatores qui mutantur à sapientia, &scientia, diuersa concupiscunt, et insta biles efficiuntur in omnibus vijs suis. haec ille. Non dissimili modo multipedes animantes diuersam &variam doctrinam atque inconstantem notant, ideoque inter animalia immunda computantur. Pari ratione Leprosi, qui dogmata erroribus permixta profitentur, Leuit. ri insinuant, interprete, D. Augustino. Apud Ecclesiasten capite pri mo: In multa sapientia multa est indignatio, &qui addit scientiam, addit &dolorem. Et in Ecclesiastico capite vndecimo. Fili ne in multis sint actus tui. Adeo fere semper multitudo vitiosa. Prouer. capite 16. Melior est parua acceptio cum iustitia, quam multa genimina cum iniquitate. Et in Psal. 36, Melius est modicum iusto, quam diuitias peccatorum multas. &Psal. 55. Multi bellantes aduersus Christum. Ose cap. 3. Dies multos sedebunt filij Israel sine Rege, &sine principe, &sine sacrificio, &sine altari, &sine ephod. Gen. 4. Dies multi post quos offert Cain munera, signant negligentiam, &tarditatem conuertendi se ad Deum. Leuit. cap. 15. Diebus multis pati fluxum sanguinis, est perseuerare in peccato, aut idololatria. Luc. cap. 8. Temporibus multis arreptus a diabolo, designat Gentiles, qui à diluuio vsque ad Christi aduentum possessi sunt a daemonio. Ioel. cap. 2. Pupulus multus, sunt ipsi daemones. Matth. cap. 10 Passeres multi, designant multitudi nem confusam infidelium. Aque multae de quibus in Psal. 143. Esa. cap. 8. &23, sunt multitudo malorum hominum, &daemonum, &tentationum. Ioel. cap. 2. Multa castra Dei, dicuntur daemones, D. Hief, &mali qui eius voluntatem puniendo exequuntur. Esa. c. 30. Ligna multa, perpetuitatem insinuant poenarum inferni.