Latin
Cap. 7
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 670
Unproofread scanNot analysed yet
Cum vero per eundem Prophetam dicitur, quod claudentur impij in carcere, &post dies multos visitabuntur, qui modum loquendi non intelligunt, putant post multa tempora terminati iudicij saluandos impios, cum Esaias e contra nullam ipsis salutem tribuat; sed eos qui hoc tempore mortui, pro enormitate flagitiorum, claudi merentur in car cere poenarum, tempore resurrectionis ad modicum visitandos esse significet, tantum vt receptis corporibus in iudicio grauius damnen tur, &post iudicium continue atrocioribus perpetuo claudantur in pęnis. Nunc quid de septem Gentibus, quarum Israel accepit terras, scriptum sit, videamus. Deuter, cap. 7. Cum introduxerit te dominus Deus in terram, quam possessurus ingredieris, &deleuerit Gentes multas coram te Ethaeum, &Gergesaeum, &Amorraeum, &Chananaeum, et Pherezaeum, et Euaeum, et lebusaeum septem Gen tes multo maiores numero, quam tues, &robustiores te, traduxeritque eas Deminus tibi, percuties eas vsque ad internetionem. Exhodi rursus cap. 3. vbi Dominus loquitur de populo Israel: Deducam (inquit) eum de terra illa in terram, quae fluit lacte &melle, ad loca Chananaei, &Ethaei &reliqua. Porro bella filiorum Israel aduersus septem illas robustissimas Gentes, bellorum Spiritualium figuras eße nemo qui ambigat. Quare terra promissa fluens lacte et melle, nihil aliud eße dicimus, quam Regnum coelorum: Sicut. n. illa plebem a iugo Pharaonis: sic Ecclesiam à vinculo diaboli solutam Regno coelorum restituit. Sed delendae sunt septem Gentes. i. vniuersi maligni spiritus; Chananaeus, qui secundum hebraicam tranlationis virtutem idem est quod, possidens; Amorraeus, amarus; Gergesaus, colonum eijciens; lebusęus, calathus; Ethaeus, formidans; Cuaeus, ferus; Pherezaeus, separans. Possederat. n. Mundum Diabolus, in amaritudine sua, colonum Paradisi eijciens, gustum mortis in calatho malitiae offerens, ne homo altiora peteret formidans, sicque suasu feritatis a Deo separans. Etiam septem istae GenRabanos tes, septem sunt principalia vitia, nempe Superbia, Auaritia, Ira, in Deut li. 5. cap. Luxuria, Inuidia, Acedia, Gula, quae per gratiam Dei vnusquisque 13 &Is Spiritalis miles ex superans, exterminare penitus admonetur. Porro dorus. quod multo maioris numeri dicuntur esse, quid aliud insinuat, quam Eccle. 1. vitia vii tutibus numeriosiora? Et quod dicit Ecclesiastes, stultorum esse numerum infinitum? In catalogo namque septem natione, dinumerantur: in expugnatione autem earum absque numeri adscritione ponuntur, ita. ndicitur: Et deleuerit Gentes multas coram te. numeriosior est. n. quam Israel carnalium passionum populus de hoc septenario fomite vitiorum, ac radice procedens.