Latin
Cap. 4
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 70-2
Unproofread scanNot analysed yet
24 uenerant, attestantibus Luca &Iohanne vident Duos Viros. Ioham. 20 Matt 28. Nec obstat, quod in narratione Matthaei, &Marci vnum AnMarc. 16 gelum dumtaxat repertum fuisse scriptum sit: vnum enim scribentes, narrant de eo qui auoluit a monumento lapidem: Lucas vero &Iohannes Duos referunt fuisse conspectos intus sedere, vel de his qui venientibus ad sepulcrum mulieribus obtulerunt se, his verbis arguentes earum dubiam de resurrectione fidem: Quid, inquiunt, o mulieres quaeritis eum, qui viuit, in sepulcris mortuorum? Non est hic, surrexit; recordamini qualiter locutus est: praedixerat enim sic esse definitum consilio Patris, vt ad salutem humani generis filius hominis, in crucem sublatus, occideretur, sed reuiuisceret tertia die a morte. tempus agnoscite. sub vesperam parasceues depositus est de cruce, primus hic à morte supputatur dies, in sepulcro totum quieuit sabbathum, nunc tertij diei diluculum est, quem ille simul exoriens ab inferis toti Mundo laetum voluit esse. Quibus verbis auditis, Mulieres regressae a monumento, cuncta nunciaße referuntur vndecim Discipulis &ceteris omnibus; qui obliti fere omnium quae dixerat IESV ac prorsus desperantes, non crediderunt; immo exploratis i an mulieres, delirarent, Duo ex Discipulis Petrus &Iohannes ad monumentum cucurrerunt. Ex his rursum quibus per mulieres nunclatum ciatum fuerat de sepulcro vacuo, dicit Lucas quod Duo ex Disci pulis, de resurrectione dubitantes, &quasi nihil sperantes, ibant ipsa die Nicopolim, insignem Palestinae ciuitatem, ab Hierosolymis, vbi crucifixus fuerat Dominus, stadijs sexaginta distantem. At vero stadium latinum, ex sententiam Plinij &Columellae, continet octauam partem milliaris Italici.