Latin
Cap. 4
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 71-2
Unproofread scanNot analysed yet
quo fit vt sit in spatio paßuum septem millium quingentorum quod siquidem spatium Discipulis apprime competit, qui de morte ac sepultur. Saluatoris certi, dubij de resurrectione gradiebantur, varios commiscentes sermones. nam resurrectio, quae post septimam sabbathi facta est, octauo numero continetur Discipuli ergo, qui de Domino loquentes incedebant, sextum coepti itineris milliarium compleuerant, quia illum sine querela viuentem vsque ad mortem, quam sexta sabbathi subijt, peruenisse dolebant; compleuerant &septimum, quia hunc in sepulcro quicuisse non dubitabant: verum de octauo dimidium tantum peregerunt, quia glotiam celebratae iam resurrectionis nec dum perfecte credebant. Eiusdem considerationis est, quod dum circumfusa nube sublatus esset IESV, vt hominem quem dilexit, quem induit, quem protexit a morte, ad Patrem victor attolleret, postea venturus e caelo ad poenam diaboli, &censuram generis humani, Duo Angeli adstitisse referuntur iuxta Discipulos, de die illa tremendi iudicij verba facturi: Quid, inquiunt, statis viri Ga lilaei aspicientes in caelum? non admiramini: hic IESV qui aßumtus est a vobis in caelum, iterum veniet, &quemadmo dum abijt iudicatus, iudex est terribilis rediturus, &videbit collecta in vnum generalitas hominum quas foderat manus, quod terebrauerat latus, faciem quam conspuerat: non miscrebitur vltra Deus, neque tunc audiet poenitentes, sera erit illa confessio; &cum clausa fuerit ianua, frustra carentes oleo acclamabunt exclusi. Nullum ibi refrigerium, nullum remedium. A dextris erunt peccata, hoc est acres &acerbi accusatores; a sinistris, infiVid Gre go. NIL.