Latin
Cap. 4
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 78-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. 4. Cap. 1. Gen. 3. Bedasignificare potest Duo ligna, quae in Crucis patibulo eriguntur: quia Christus in vno ligno sacras manus expandit: in alio vero a capite ad vsque pedes immaculatum corpus extendit. In Duas partes diuisum velum templi in passione Domini, significabat Duo testamenta diuisa in Scriptura. Duobus cubitis crevidinis altaris terrena, &corruptibilia designantur; quibiis apposite competit Binarius, cui symbolice tribui solet materia diuisibilis, informis, permutabilis, impotens, expers vitae, verum non ens, imago entis, appetitio substantiae, stans non in statu, apparens omnia, nihil ens, fiens omnia, nihil manens, totius entis defectus, promissa semper mentiens.