Latin
Cap. 4
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 79-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quare a materialibus nos euocans Ecclesiastes dicebat: Vnus pugillus habet requiem, &Duae manus labore sunt plenae. Pugillus enim vnus (interprete Olympiodoro) vnitas ipsa est, materia carens; pugilli Duo, materialia, quae diuidi vel facile possunt. Melius profecto vnitatem sequi, atque officiosam vitam ducere cum quiete, hoc est sine inanis gloriae fuco, quam occupari circa Dualitatem, hoc est res materiales. D.Hieronymus comm. in Aggeum: Materia (inquit) in qua reparatio Mundi sobolisque consistit, Duplicem numerum diligit, quare Darius quia amator erat coitus, &socius draconis (cuius omnis virtus in lumbo est) iccirco in Secundo anno visio cernitur populo, in immundo numero, &post vnionem virginitatis, ¶disi nuditatem, tunicas significante pelliceas. Potest igitur Binarius notare intemperantes, qui luxurię dediti, nimioque cibo ac potu reple ti operam litteris dare haudquaquam possunt. Exstat Platonis pręclara illa quidem epistola ad Dionis amicos, qua displicuisse sibi ostendit quod Itali, &Syracusani Bis in die saturi fierent, nec vnquam pernoctarent soli. Tunicas Duas non possidendas admonet Deus Matth. cap. 10& Mar. cap. 6. In quibus videtur Duplex ostendere vestimentum; non quod in locis Scythiae glaciali niue regentibus, vna quis tunica debeat esse contentus, sed quo in tunica vestimentum intelligamus, ne aliua vestiti, aliud nobis suturorum timore Gl. iterl. timore seruemus. Duas etiam tunicas habere dicitur, qui colere vuli sup. Exveterem &nouum hominem. Vel forte, quia per vnam tunicam vita simplex atque ab omni versutia &improbitate libera designatur, scite qui ad Euangelium promulgandum mittitur, Duabus tunicis vti prohibetur. In lege quoque Moysis, Leuit. 19.