Latin
Cap. 4
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 82-5
Unproofread scanNot analysed yet
&ministris hymnis &modulationibus deuotis per Ecclesias procedat, datosque a Pontifice cuncti cereos in manibus gestant ardentes, non vtique in lustrationem terrestris imperij quinquennem; sed in perennem regni caelestis memoriam. Quemadmodum autem sunt sacra quaedam tempora apud omnis religionis gentes summa veneratione semper obseruata, quae aut a Dijs ipsis sanctificari praecepta, aut a Patribus &Maioribus in accepti benefieij commemorationem, perpetuamque gratiarum actionem dedicata; sunt eadem ratione his contraria tempora, quae piacularia dicimus, &quos dies atros vocamus, quod illis diebus aliquam cladem vel calamitatem Respublica passa fuit, qua ratione dicti sunt dies Aegyptiaci, olim ab Aegyptijs obseruati.