Latin
Cap. 4
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 83-3
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quaelibet na tio hac ratione suos habet vel faustos, vel infaustos dies. Kalendas intercalares, infaustas esse in historia prodidit Ammianus Marcellinus. &idcirco V alentinianus Imperator prodire in publicum noluit, vt ominosum &quasi Secundum diem euitans. Alij &Bissextilem annum infaustum dixere; vnde &hac tempestate foetae mulieres, vt ominosum &noxium expauescunt &execrantur. Quidam etiam narrantur certis anni diebus aegrotare, vt teste Valerio, Antipater Sidonius poeta omnibus annis eo die quo genitus erat, febre laborabat, qua ad extremum consumtus est eodem natali suo. Quibusdam legimus eueniße felicitates, vt est auctor Aelianus de Atheniensibus, qui mense Thar gilione, id est, Februario, victorias maximas eos adsecutos fuisse dicit. In quo etiam mense, nempe die S. Matthiae in hanc lucem editus est Carolus V. Imperator, à Clemente V. II. Pont. Max. Bononiae coronam accepit, Gallię Regem in bello superauit. Olim quoque Pisanis ter uictoria de inimicis die sancti Sixti contigit, adeo vt ei templum exstruxerint. P. Cornelius Dolabella Con. vt est apud Appianum de bellis ciuilibus libro 2. legem tulit, vt dies ante Idus Martij, quo C. Iulius Caesar interfectus est, in posterum Natalis Vrbis haberetur, quasi scilicet hac Iulij Caesaris nece, libertas Reipub. restituta esset. Christianae Reipublicae faustus fuit dies ante Nonas Octobris memorabili clade. ipsa. n.