Latin
DE BINARIO
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 94
Unproofread scanNot analysed yet
His de caussis, licet coniugatus ad sacerdotium priscis Canonibus admitteretur (nam Petrus, Philippus Apostoli Chri sti vxores habuisse leguntur, &lustinianus Epiphanium Patriarcham oecumenicum laudat, quod ex Sacerdotibus genus &originem ducat) Bigamus tamen omnino repulsus, quod vel ex Paulo colligi datur, dum prima ad Timoth. cap. 3. &ad Titum cap. 1. Episcopos &Diaconos vnius vxoris viros esse vult &prima ad Timoth. s. Vidua deligatur, quae vnius viri vxor fuerit. Non debet, inquit Ambrosius, in sacerdotem Bigamus ordinari, non quia deliquerit, sed quia praerogatiua exutus est sacerdotis, quod in eo sit aefectus sacramenti vnitatis, cum carnem suam diuiserit in plures. Item: vna tantum nec repetita nobis copula permittitur, &in ipso coniugio lex est non iterare coniugium, nec secundae coniu gis sortiri coniunctionem. Rursus: Homini vnam vxorem decre uit Deus, cum qua benedicatur: nemo enim cum secunda benedicitur. Item alio loco: Primae nuptiae sub benedictione Dei celebrantur sublimiter, secundae autem &in praesenti carent gloria, concessae sunt autem propter incontinentiam, &quia solent viduatum iuniores incurrere. Porro quod de Digamis dictum est, in his quoque, qui viduam duxerunt, locum habet. Hos enim Canon Apostolorum decimus septimus Digamis omnino comparat, hac vt arbitror ratione, quia digamiam vxoris, quam ducunt, probare videntur, eiusque digamiae occasionem eis praebere. Nam digemia mulierem non minus, immo magis, quam virum dedecere vi detur.