Latin
DE BINARIO
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 95
Unproofread scanNot analysed yet
Quare Porcia cum laudaretur apud eam, inquit Hieronymus in Iouinianum, quaedam bene morigerata, quae secundum habebat maritum, respondit: Felix &pudica numquam praeterquam semel nubit. Itaque apud veteres Romanos &alias gentes, Digami a sacerdotio repellebantur. Idem Hieron. ad Gerontiam: Flamen vnius vxoris ad sacerdotium admittitur; Flaminea quoque vnius mariti eligitur vxor. Ad Tauri Aegyptij sacra semel maritus assumitur. Sed &lege Mosaica praeceptum Levit. II fuit, vt Pontifex virginem tantum vxorem ducere posset. Vir n. seu Pontifex significat Christum, qui sibi copulauit Ecclesiam, quae semper virgo permansit mente. Quare dicit Apostolus: Amb. lib. de Noc Despondi vos vni viro virginem castam. Quod si mulier car& arca nem suam diuiserit in plures, destruetur significatio sacramenti c. i2. vnitatis, &fiet diuisa. Non est autem plenus Binarius, quia diuisus. quod vero non est plenum, vacuum habetur. Adde si lubet, quod ridicula uulgo res est, &cauillis hominum obnoxia, vxorem viduam ducere: quod vel tritum apud Legistas dicteGlo. I. rem non nouam rium, Bulgari Iureconsulti discipulorum in praeceptorem sati C. de iud. ostendit.