Latin
DE NVMERO III
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 95-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE NVMERO III. Ggredimur Triadem, qua nihil est vberius ad mysticas significationes &reconditas. Est autem haec primus numeriis; nam Pythagoraei binarium non esse numerum dicunt, sed confusionem quandam vnitatum. &PlutarPlutare. chus vnitatem a Pythagoraeis Apollinem rede Pyth. disc. fert nuncupari, Diada litem &audaciam, Triada Iustitiam, quae est summa perfectio, &quatenus Virtus est etiam medium duorum vitiorum vtrinque reductum, quorum alterum est afficere iniuria; alterum affici, quae vtraque sunt fugienda. Impar numerus incorporeis indiuiduisque similis esse videtur.