Latin
D. LVDOVICO MADRVTIO
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria iv
Unproofread scanNot analysed yet
idem Tribunus celeberrimi nominis Parmensi bello exstitit; &Senensi Iacobus Medices, penes quem summa rerum erat, omnem victoriae spem in eius virtute collocarat. sed ibi, dum omnia sua consilia ad gloriâ &dignitatem refert, dum non minus eius virtus ab hostibus timetur, quam ab amicis bonitas diligitur, exstinctus est. Aliprandus patruus tuus vir consilij magni &virtutis habitus est, honestissimumque locum in Caroli V. Imperatoris exercitu obtinuit. is eo praelio, quod Cerisolae commissum est, &non tam adhortando, quam pugnando militum animos, quibus praeerat, accendit, suoque corpore dimicans, conserta cum Heluetiorum duce manu, miscuit certamen, obtruncatoque hoste, ipse pugna sine vllo vulnere excessit. idem in his bellis, quae in Germanta, &apud Belgas à Carolo Imperatore gesta sunt, magnos honoris militaris gradus assecutus est, nec alius vir fuit, cuius strenue ac ferociter facta in bello plura memorari possent. Verum cum magnam de se exspectationem adhuc iuuenis conci tasset Vimae immaturo interitu hinc ereptus est. Christophorus summus et amplissimus Cardinalis, &ad homines iuuandos tutandosque natus Carolo V. Imperatori, &Philippo Regi eius filio, carus &iucundus fuit. huic illi regendarum ciuitatum scientissimo rerum Mediolanen sium summam imperiumque permiserunt.