Latin
D. LVDOVICO MADRVTIO
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria v
Unproofread scanNot analysed yet
hanc ille prouinciam tanta ratione, tanto consilio administrauit, vt illius auctoritate, iustitia, abstinentia, et temperantia reuixisse putarentur; magnoque esset apud Imperatorem &Regem nomine &gloria, et collatus in eum honos ei, qui contulisset, magnam iudicij laudem afferret. Multas praeterea legationes obire à Summis Pontificibus coactus est; delatosa. nouos honores meritorum magnitudine anteibat. In summos hos viros maiores mei omnia sua studia, &officia contulerunt. haec vero eorum pulcherrima instituta non solum ad intuendum, sed etiam ad imitandum mihi proposita sunt: &quamquam exigua vis ingenij data sit, tamen vt eorum vestigijs in te colendo insistam, quadam neceßitas mihi imposita est: praesertim, quod eos honores adeptus es, vt auitum &paternum, Splendorem aequaris: nam cum adhuc aetate iuuenis esses, sed senili prudentia in magna clarorum virorum copia ipse potißimum à Ferdinando Imperatore &conuentu Augustano delectus es, qui ad Franciscum secundum Gallorum regem legatus mitterere, et de grauissimis rebus ageres. APio IIII.