Latin
10
Pietro Catena, Oratio pro idea methodi 10
Unproofread scanNot analysed yet
praecipitur de seruanda ratione methodi, id in his disciplinis adamußim obseruatur, in alijs porrò magis verbis, vt seruetur praecipi, quam re ipsa serua ri comprobatur, id quod breuiter ita potest intelli gi. Quicunque nobis aliqua de Methodi ratione tradiderunt, hanc duntaxat scientiam appellandam esse censent, in qua principia, progreßiones, &metae, tanquàm in tabula quadam propositae conspiciuntur, quae à certis principijs, per media destina ta, ad determinatos fines progreditur. Tota haec docendi ratio, in tractatione reliquarum artium, est adeo perplexa, ut uix à quoquam intelligi queat, in Mathematicis autem tam perspicua, quàm reliqua, de quibus hactenus egimus. Conati sunt qui dam doctißimi Philosophi, quemadmodum Arist. &Galenus, quacunque sunt litteris complexi, hoc ordine, atque artificio ea disponere, ac propterea quosdam docendi ordines, diffinitiuum videlicet, con compositiuum, &resolutiuum inuenerunt, auspi cantur à quibusdam communibus sententijs, diffiniunt, diuidunt, proponunt genera rerum, omnem mouent lapidem, quo nobis exhibeant aliquam absolutae disciplinae speciem, hos tamen ordines, adamußim illos seruare non potuisse in omnibus, quae litteris commendarunt, manifestè patet: non tamen ipsorum vitio, qui omnes ingeniorum suorum, quibus alios antecellebant vires, in id vnum contule runt, sed ob rerum ipsarum, de quibus agebant, ac partium multitudine, varietatem, obscuritatem, ac confusionem. Diuino. n.