Latin
9
Pietro Catena, Oratio pro idea methodi 9
Unproofread scanNot analysed yet
Immeritißimo igitur, vir alias erudi tißimus Seneca Mathematicis disciplinis praeca rium fundamentum obijcit, quasi verò praecarium appellandum sit, quod etiam si taceat aduersarius, veritas ipsa velit nolit, sit ab eo extorquenda. Iam satis hinc persuasum est Mathematica prin cipia luce meridiana esse clariora, &ob id etiam ea, quae ex ipsis traduntur in his disciplinis esse certißima. Tertio loco, certitudinem alicuius disci plinae praecipue declarari dicebamus ex Methodi ratione, atque ex serie demonstrationum, quae in illa continentur: Quaecunque. n. sic explicantur, vt den so quodam ordine inter se connectantur, vtque prio ra robur ac firmitatem posterioribus largiantur, posteriora pendeant à praecedentibus, nihilque prorsus, vel absolutum, vel separatum ab alijs reperia tur, certam sibi fidem, apud omnia solida iudicta promerentur. Quanuis autem, &quam admi rabilis sit ordo, quo traditae sunt hae disciplinae, vel ex eo patet, quod ad exemplis demonstrandam in caeteris artibus methodi rationem, ipsae tanquam absolutum quoddam exemplar ab Idea methodi non dißidens, sed tanquam Idea quadam methodi adhibentur, &merito profecto: quicquid. n.