Latin
2
Pietro Catena, Oratio pro idea methodi 2
Unproofread scanNot analysed yet
PETRI CATTENA Oratio. VO sunt liberalium artium amatores, quae meritò fieri consueuerunt ab his, quibus aliqua docendi prouincia demandata est: Vnum, vt eam disciplinam intellectiuam di scursiuam, quam tradendam &explicandam suscipiunt, dignis laudibus exor nent: Alterum vero, vt de suo munere, deque diligentia, quam sunt in docendo adhibituri verba fa ciant. Primum eò spectat, vt auditores intelligentes se in praestanti atque illustri disciplina ope ram suam esse collocaturos allacriores ad quemuis in ea subeundum laborem accedant: subinde ijdem ipsi sibi persuadeant se ducem habituros in ea ipsa disciplina, &fidelem &vigilantem, &eorum commodis quanta maxima poterit diligentia incumbentem, atque ob id, optimam spem concipiant fe votorum compotes, tum facilius, tu etiam celerius futu ros. Video itaque mihi, qui à tùm honesta consue tudine recedere non debeo, vtrunque esse hodie perficiendum.