Latin
3
Pietro Catena, Oratio pro idea methodi 3
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum ita modum his rebus adhibebo, ut tempus mihi ad dicendum datum in extollendis pro virili parte Mathematicis disciplinis consumam: antequam autem orationi finem imponam, paucula duntaxat de meo officio, quasi apendicis loco adiungam. Laudaturus igitur in hoc coetu doctißimorum virorum Mathematicas disciplinas, quas ab amplißimo Senatu Veneto, in hoc celebri toto terrarum orbe Gymnasio, licet minus idoneus, missus sum ad profitendum, prouidere vti mihi videtur debeo, vt nobilitatem, atque vtilitatem illarum, veris &euidentibus rationibus, ac Mathematicis quantum in nobis erit inductionibus, oculis vestris prope representem. Etenim res ipsa postulare videtur, vt illa disciplinae, quae non solum in genere suo sunt certißimae, sed quae ad reliquas etiam vtriusque Philosophiae partes, ad lucem illis, ac certitudinem tribuendam, adhiberi solent, tàm certis ac veris lau dibus studiosis commendentur, quàm certa veraque sunt, quae nobis in illis explicantur. Sed &illud quoque dibzy G Goog quoque curandum est illi, qui laudare volet has disciplinas, ne fucatis quibusdam Rethorum or namentis, illas extollere conetur.