Latin
4
Pietro Catena, Oratio pro idea methodi 4
Unproofread scanNot analysed yet
Merito quippe cum illo disciplinae ipsae expostularent, quod suarum laudum veritatem, quam ipsae nudis verbis in demonstrationibus proponunt, eloquentia vestiendam putaret, quòd pompam ac strepitum verborum, quem à suis misterijs excluserunt in honorem suum adhibendum esse existimaret Quae cum ita sint, danda mihi est opera, vt veras illarum laudes veris, ac perspicuis rationibus su bnixas, in medium attulisse videar. Eas autem nudas, &omnibus verborum ornamentis spoliatas proponam, quae ego si maxime velim, propter tenuem eruditionem meam adhibere no possem, &si possem, ne disciplinis ipsis iniuriam facere viderer, adhibere non velim. Antequam porrò rem ipsam aggrediar, vos humanißimi viri rogo, atque obtestor, vt ea humanitate, qua coepistis, me dicentem de his praeclaris artibus, auatatis.