Latin
6
Pietro Catena, Oratio pro idea methodi 6
Unproofread scanNot analysed yet
Quicunque igitur disciplinam aliquam, veritates illustriores, &in natura certiores continere putat, is tum ex natura rerum ipsarum, circa quas ea disciplina versatur, tum ex ipsorum principiorum luce, ac claritate, tum ex perpetua demonstrationum inter se connexarum forma in huiusmodi opi nionem adduci plerunque solet. Res ipsae quascunque speculamur in tria secantur genera: quadam. n. materiae implicitae, cum ea pariter in consideratione veniunt: Aliae autem materiae adiunctae, absque ea me te concipiuntur: Tertium verò genus reru semotum est ab omni materia, &absque ipsa omnifariam intellectu pernoscitur. Primae sunt obscurißimae, quia non solum sunt in materia, sed ne cogitatione quidem nostra ab illa seiugantur &ob id intellectui nostro, neque pure, neque sincerè vnquam re presentantur. Quae verò carent omni materia, atque eam non solum in definiendo, sed à substantia sua prorsus excludunt, sunt quidem illae, mentis oculis natura illustrißimae, atque euidentißimae: Ve rum cum in illarum speculatione destituamur au xilio sensuum, à quibus proficiscitur omnis nostra cognitio, quandiu in hoc laeto carcere detinemur, fit, vt res per se lucidissimae, propter imbecillitatem mentis nostrae, cymerijs reddantur tenebris obscu riores.