Latin
7
Pietro Catena, Oratio pro idea methodi 7
Unproofread scanNot analysed yet
Reliquum est tertium genus rerum, quae re quidem ipsa materiae inhaerent, sed cogitatione nostra ab ea seiunguntur: atque hae solae sunt, quae nobis adamußim cognoscuntur, nec mentis aciem sua obscuritate tenebris inuoluunt, neque nimia lu ce &fulgore, eam verstringunt. Itaque Trigonum, Tetragonum, &alia huiusmodi, quia talia sunt, qualia sensibus vsurpantur, &quia formam ipsam absque materia contemplamur, neque lignum, ferrum, vel quippiam huiusmodi consideramus, ea sine vl lis inuolucris, vbicunque sumus intuemur. Atque haec quidem Mathematicarum disciplinarum, ex rebus ipsis &subiectis euidentia, atque certitudo apparet. Nunc de luce, ac claritate principiorum pauca dicamus: euidentiam enim prin cipiorum tantum quidem momenti afferre cuncti Philosophi testantur, vt si aperta quadam &incontrouersae veritatis principia, quacunque in disciplina habeantur certa quoque scientia &coclusionis notitia necessario producatur, sin verò vel incerta fuerint, vel probabilia solum, vel in summa talia, quae nemo quidem necessario cogatur admittere, opinio quoque solum, non scientia ge neratur.