Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.1.153-1.1.192
Plautus, Amphitruo 1.1.153-192
Not analysed yet
Qui me álter est audácior homo aút qui confidéntior,
iuventútis mores qui sciam, qui hoc noctis solus ambulem?
quid faciam nunc, si tres viri me in carcerem compegerint?
inde crás quasi e promptaria cella depromar ad flagrum,
nec causam liceat dicere mihi, néque in ero quicquam auxili
nec quisquam sit quin me malo omnes esse dignum deputent.
íta quasi incudém me miserum hómines octo válidi caedant:
ita peregre adveniens hospitio publicitus accipiar.
haéc eri immodéstia
coegit, me qui hoc noctis a portu ingratiis excitavit.
nonne ídem hoc luci me míttere potuit?
opulénto homini hoc servitús dura est,
hoc mágis miser est divítis servos:
nóctesque diésque assiduó satis superque est
quód facto aut dícto adeost ópus, quietus ne sis.
ípse dominus díves, operis ét laboris expers,
quódcumque homini áccidit libére, posse retur:
aéquom esse putát, non reputát laboris quid sit.
ergo ín servitúte expetúnt multa iníqua:
habéndum et ferúndum hoc onúst cum labóre.
Satiúst me queri íllo modó servitútem:
hodié qui fuerim líber,
eúm nunc potívit patér servitútis,
hic qui verna natus est queritur.
Sum véro verna vérbero: num número mi in mentém fuit,
dis advenientem gratias pro meritis agere atque alloqui?
ne illi edepol si merito meo referre studeant gratiam,
aliquem hominem allegent qui mihi advenienti os occillet probe,
quoniam bene quae in me fecerunt ingrata ea habui atque inrita.
Facit ille quod volgo haud solent, ut quid se sit dignum sciat.
Quod numquam opinatus fui neque alius quisquam civium
sibi eventurum, id contigit, ut salvi poteremur domi.
victores victis hostibus legiones reveniunt domum,
duelló exstincto maximo atque internecatis hostibus.
quod multa Thebano poplo acerba obiecit funera,
id vi et virtute militum victum atque expugnatum oppidum est
imperio atque auspicio eri mei Amphitruonis maxime.