Latin · ~3 min
Act prologue, lines pr.133-pr.152
Plautus, Amphitruo pr.133-152
Not analysed yet
quae illi ad legionem facta sunt memorat pater
meus Alcumenae: ílla illum censet virum
suom esse, quae cum moecho est. ibi nunc meus pater
memorat, legiones hostium ut fugaverit,
quo pacto sit donis donatus plurimis.
ea dona, quae illic Amphitruoni sunt data,
abstulimus: facile meus pater quod volt facit.
nunc hodie Amphitruo veniet huc ab exercitu
et servos, cuius ego hanc feró imaginem.
nunc internosse ut nos possitis facilius,
ego has habebo úsque in petaso pinnulas;
tum meo patri autem torulus inerit aureus
sub petaso: id signum Amphitruoni non erit.
ea signa nemo hórum familiarium
videre poterit: verum vos videbitis.
sed Amphitruonis illic est servos Sosia:
a portu illíc nunc cum lanterna ádvenit.
abigam iam ego illum advenientem ab aedibus.
adeste: erit operae pretium híc spectantibus
Iovem et Mercurium facere hístrioniam.