Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.1.231-1.1.267
Plautus, Amphitruo 1.1.231-267
Not analysed yet
tum pro se quisque id quod quisque potest et valet
edit, ferro ferit, tela frangunt, boat
caélum fremitú virum, ex spíritu atque anhélitu
nébula constát, cadunt vólnerum ví viri.
denique, ut voluimus, nostra superat manus:
hostes crebri cadunt, nostri contra ingruont
ví feroces.
sed †fugam in se tamen nemo convortitur
nec recedit loco quin statim rem gerat;
animam omittunt prius quam loco demigrent:
quisque ut steterat iacet optinetque ordinem.
hóc ubi Amphítruo erus cónspicatust,
ílico equités iubet déxtera indúcere.
equites parent citi: ab dextera maximo
cúm clamore involant ímpetu alacri,
foédant et próterunt hóstium cópias
iúre iniustas.
Numquam étiam quicquam adhúc verborum est prólocutus pérperam:
namque ego fui illi in re praesenti et meus, cum pugnatum est, pater.
Perduelles penetrant se in fugam; ibi nostris animus additust:
vortentibus Telobois telis complebantur corpora,
ipsusque Amphitruo regem Pterelam sua obtruncavit manu.
haec illic est pugnata pugna úsque a mani ad vesperum
(hoc adeo hoc commemini magis, quia illo die inpransus fui),
sed proelium id tandem diremit nox interventu suo.
postridie in castra ex urbe ad nos veniunt flentes principes:
velatis manibus orant ignoscamus peccatum suom,
deduntque se, divina humanaque omnia, urbem et liberos
in dicionem atque in arbitratum cuncti Thebano poplo.
post ob virtutem ero Amphitruoni patera donata aurea est,
qui Pterela potitare solitus est rex. haec sic dicam erae.
nunc pergam eri imperium exequi et me domum capessere.
Áttat, illic húc iturust. íbo ego illi óbviam,
neque ego huc hominem hodie ad aedis has sinam umquam accedere;
quando imago est huius in me, certum est hominem eludere.
et enim vero quoniam formam cépi huius ín med et statum,
decet et facta moresque huius habere me similes item.