Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.1.268-1.1.300
Plautus, Amphitruo 1.1.268-300
Not analysed yet
itaque me malum esse oportet, callidum, astutum admodum
atque hunc, telo suo sibi, malitia a foribus pellere.
sed quid illúc est? caelum aspectat. observabo quam rem agat.
Certe edepol, si quicquamst aliud quod credam aut certo sciam,
credo ego hac noctu Nocturnum óbdormivisse ebrium.
nam neque se Septentriones quoquam in caelo commovent,
neque se Luna quoquam mutat atque uti exorta est semel,
nec Iugulae neque Vesperugo neque Vergiliae óccidunt.
ita statim stant signa, neque nox quoquam concedit die.
Perge, Nox, ut occepisti, gere patri morem meo:
optumo optume optumam operam das, datam pulchre locas.
Neque ego hac nocte longiorem me vidisse censeo,
nisi item unam, verberatus quam pependi perpetem;
eam quoque edepol etiam multo haec vicit longitudine.
credo edepol equidem dormire Solem, atque adpotum probe;
mira sunt nisi invitavit sese in cena plusculum.
Ain vero, verbero? deos esse tui similis putas?
ego pol te istis tuis pro dictis et male factis, furcifer,
accipiam; modo sis veni huc: invenies infortunium.
Vbi sunt isti scortatores, qui soli inviti cubant?
haec nox scita est exercendo scorto conducto male.
Meus pater nunc pro huius verbis recte et sapienter facit,
qui complexus cum Alcumena cubat amans animo obsequens.
Ibo ut erus quod imperavit Alcumenae nuntiem.
sed quis hic ést homo, quem ante aedis video hoc noctis? non placet.
Nullust hoc metuculosus aeque.
Mi in mentem venit,
illic homó hoc dé umero volt pallium detexere.
Timet homo: deludam ego illum.
Perii, dentes pruriunt;
certe advenientem hic me hospitio pugneo accepturus est.
credo misericors est: nunc propterea quod me meus erus
fecit ut vigilarem, hic pugnis faciet hodie ut dormiam.
oppido interii. obsecro hercle, quantus et quam validus est.
Clare advorsum fabulabor, ut hic auscultet quae loquar;