Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.1.333-1.1.365
Plautus, Amphitruo 1.1.333-365
Not analysed yet
Hinc enim míhi dextra vox auris, ut videtur, verberat.
Metuo, vocis ne vicem hodie hic vapulem, quae hunc verberat.
Optume eccum incedit ad me.
Timeo, totus torpeo.
non edepol nunc ubi terrarum sim scio, si quis roget,
neque miser me commovere possum prae formidine.
ilicet, mandata eri perierunt una et Sosia.
verum certum est confidenter hominem contra conloqui,
qui possim videri huic fortis, a me ut abstineat manum.
Quo ambulas tu, qui Volcanum in cornu conclusum geris?
Quid id exquiris tu, qui pugnis os exossas hominibus?
Servosne es an liber?
Vtcumque animo conlibitum est meo.
Ain vero?
Aio enim vero.
Verbero.
Mentiris nunc.
At iam faciam ut verum dicas dicere.
Quid eo est opus?
Possum scire, quo profectus, cuius sis aut quid veneris?
Húc eo, eri iussu, eius sum servos. numquid nunc es certior?
Ego tibi istam hodie, sceleste, comprimam linguam.
Haud potes:
bene pudiceque adservatur.
Pergin argutarier?
quid apud hasce aedis negoti ést tibi?
Immo quid tibi est?
Rex Creo vigiles nocturnos singulos semper locat.
Bene facit: quia nos eramus peregre, tutatust domi;
at nunc abi sane, advenisse familiares dicito.
Nescio quam tu familiaris sis: nisi actutum hinc abis,
familiaris accipiere faxo haud familiariter.
Hic inquam habito ego atque horunc servos sum.
At scin quo modo?
faciam ego hodie te superbum, nisi hinc abis.
Quonam modo?
Auferere, non abibis, sí ego fustem sumpsero.
Quin me esse huius familiai familiarem praedico.
Vide sis quam mox vapulare vis, nisi actutum hinc abis.
Tun domo prohibere peregre me advenientem postulas?
Haecine tua domust?
Ita inquam.
Quis erus est igitur tibi?
Amphitruo, qui nunc praefectust Thebanis legionibus,
quicum nupta est Alcumena.
Quid ais? quid nomen tibi est?
Sosiam vocant Thebani, Davo prognatum patre.