Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.1.366-1.1.398
Plautus, Amphitruo 1.1.366-398
Not analysed yet
Ne tu istic hodie malo tuo compositis mendaciis
advenisti, audaciai columen, consutis dolis.
Immo equidem tunicis consutis huc advenio, non dolis.
At mentiris etiam: certo pedibus, non tunicis venis.
Ita profecto.
Nunc profecto vapula ob mendacium.
Non edepol volo profecto.
At pol profecto ingratiis.
hoc quidem profecto certum est, non est arbitrarium.
Tuam fidem obsecro.
Tun te audes Sosiam esse dicere,
quí ego sum?
Perii.
Parum etiam, praeut futurum est, praedicas.
quoius nunc es?
Tuos, nam pugnis usu fecisti tuom.
pro fidem, Thebani cives.
Etiam clamas, carnifex?
loquere, quid venisti?
Vt esset quem tu pugnis caederes.
Cuius es?
Amphitruonis, inquam, Sosia.
Ergo istoc magis,
quia vaniloquo's vaniloquus es ,vapulabis: ego sum, non tu, Sosia.
Ita di faciant, ut tu potius sis atque ego te ut verberem.
Etiam muttis?
Iam tacebo.
Quis tibi erust?
Quem tu voles.
Quid igitur? qui nunc vocare?
Nemo nisi quem iusseris.
Amphitruonis te esse aiebas Sosiam.
Peccaveram,
nam Amphitruonis †socium ne me esse volui dicere.
Scibam equidem nullum esse nobis nisi me servom Sosiam.
fugit te ratió.
Vtinam istuc pugni fecissent tui.
Ego sum Sosia ille quem tu dudum esse aiebas mihi.
Obsecro ut per pacem liceat te alloqui, ut ne vapulem.
Immo indutiae parumper fiant, si quid vis loqui.
Non loquar nisi pace facta, quando pugnis plus vales.
Dic si quid vis, non nocebo.
Tuae fide credo?
Meae.
Quid si falles?
Tum Mercurius Sosiae iratus siet.
Animum advorte. nunc licet mihi libere quidvis loqui.
Amphitruonis ego sum servos Sosia.
Etiam denuo?
Pacem feci, foedus feci. vera dico.
Vapula.
Vt libet quid tibi libet fac, quoniam pugnis plus vales;
verum, utut es facturus, hoc quidem hercle haud reticebo tamen.
Tu me vivos hodie numquam facies quin sim Sosia.