Latin · ~7 min
Act 2, lines 2.1.589-2.1.618
Plautus, Amphitruo 2.1.589-618
Not analysed yet
quoius ego hodie in tergum faxo ista expetant mendacia.
Amphitruo, miserrima istaec miseria est servo bono,
apud erum qui vera loquitur, si id vi verum vincitur.
Quo id, malum, pacto potest nam (mecum argumentis puta)
fieri, nunc uti tu et hic sis et domi? id dici volo.
Sum profecto et hic et illíc. hoc cuivis mirari licet,
neque tibi istuc mirum …mágis videtur quam mihi.
Quo modo?
Nihilo, inquam, mirum magis tibi istuc quam mihi;
neque, ita me di ament, credebam primo mihimet Sosiae,
donec Sosia illic egomet fecit sibi uti crederem.
ordine omne, uti quicque actum est, dúm apud hostis sedimus,
edissertavit. tum formam una abstulit cum nomine.
neque lac lactis magis est simile quam ille ego similest mei.
nam ut dudum ante lucem a portu me praemisisti domum—
Quid igitur?
Prius multo ante aedis stabam quam illo adveneram.
Quas, malum, nugás? satin tu sanus es?
Sic sum ut vides.
Huic homini nescio quid est mali mala obiectum manu,
postquam a me abiit.
Fateor, nam sum obtusus pugnis pessume.
Quis te verberavit?
Egomet memet, qui nunc sum domi.
Cave quicquam, nisi quod rogabo te, mihi responderis.
omnium primum iste qui sit Sosia, hoc dici volo.
Tuos est servos.
Mihi quidem uno te plus etiam est quam volo,
neque postquam sum natus habui nisi te servom Sosiam.
At ego nunc, Amphitruo, dico: Sosiam servom tuom
praeter me alterum, inquam, adveniens faciam ut offendas domi,
Davo prognatum patre eodem quo égo sum, forma, aetate item
qua égo sum. quid opust verbis? geminus Sosia hic factust tibi.
Nimia memoras mira. sed vidistin uxorem meam?
Quin intro ire in aedis numquam licitum est.
Quis te prohibuit?
Sosia ille, quem iam dudum dico, is qui me contudit.