Latin · ~7 min
Act 2, lines 2.2.633-2.2.664b
Plautus, Amphitruo 2.2.633-664b
Not analysed yet
Satín parva rés est volúptatum in víta atque in aétate agúnda
praequám quod moléstum est? ita cuíque comparátum est in aétate hominum;
ita dívis est plácitum, volúptatem ut maéror comés consequátur:
quin íncommodí plus malíque ilico ádsit, boní si optigít quid.
nam ego íd nunc expérior domo átque ipsa dé me sció, cui volúptas
parúmper datást, dum virí mei míhi potéstas vidéndi fuit
noctem únam modo; átque is repénte abiit á me hinc ánte lucem.
sola híc mihi nunc vídeor, quia ílle hinc abést quem ego amó praeter omnes.
plus aégri ex ábitu virí, quam ex advéntu volúptatis cépi. sed hóc me beát
saltém, quom perduéllis vicít et domúm laudis cómpos revénit:
id sólacio est.
absít, dum modó laude párta
domúm recipiát se; feram ét perferam úsque
abitum éius ánimo forti átque offirmáto, id módo si mercédis
datúr mi, ut meús victor vír belli clúeat.
satis mi esse ducam.
virtús praemium ést optimúm;
virtús omnibús rebus ánteit profécto:
libértas salús vita rés et paréntes, patria ét prognáti
tutántur, servántur:
virtús omnia ín sese habét, omnia ádsunt
bona quém penest vírtus.
Édepol me uxori éxoptatum crédo adventurúm domum,
quae me amat, quam contra amo, praesertim re gesta bene,
victis hostibus: quos nemo posse superari ratust,
eos auspicio meo atque ductu primo coetu vicimus.
certe enim méd illi expectatum optato venturum scio.
Quid? me non rere expectatum amicae venturum meae?
Meus vir hic quidem est.
Séquere hac tu me.
Nam quid ille revortitur
qui dudum properare se aibat? án ille me temptat sciens
atque id se volt experiri, suom abitum ut desiderem?
ecastor med haud invita se domum recipit suam.
Amphitruo, redire ad navem meliust nos.
Qua gratia?