Latin · ~7 min
Act 2, lines 2.2.697b-2.2.730
Plautus, Amphitruo 2.2.697b-730
Not analysed yet
Quaene vigilans somniat?
Equidem ecastor vigilo, et vigilans id quod factum est fabulor.
nam dudum ante lucem et istunc et te vidi.
Quo in loco?
Hic in aedibús ubi tu habitas.
Numquam factum est.
Non taces?
quid si e portu navis huc nos dormientis detulit?
Etiam tu quoque adsentaris húic?
Quid vis fieri?
non tu scis? Bacchae bacchanti si velis advorsarier,
ex insana insaniorem facies, feriet saepius;
si obsequare, una resolvas plaga.
At pol qui certa res
hanc est obiurgare, quae me hódie advenientem domum
noluerit salutare.
Inritabis crabrones.
Tace.
Alcumena, unum rogare te volo.
Quid vis roga.
Num tibi aut stultitia accessit aut superat superbia?
Qui istuc in mentemst tibi ex me, mi vir, percontarier?
Quia salutare advenientem me solebas antidhac,
appellare, itidem ut pudicae suos viros quae sunt solent.
eo more expertem te factam adveniens offendi domi.
Ecastor equidem te certo heri advenientem ílico,
et salutavi et valuissesne usque exquisivi simul,
mi vir, et manum prehendi et osculum tetuli tibi.
Tun heri hunc salutavisti?
Et te quoque etiam, Sosia.
Amphitruo, speravi ego istam tibi parituram filium;
verum non est puero gravida.
Quid igitur?
Insania.
Equidem sana sum et deos quaeso, ut salva pariam filium.
verum tu malum mágnum habebis, si hic suom officium facit:
ob istuc omen, ominator, capies quod te condecet.
Enim vero praegnati oportet et malum et malum dari,
ut quod obrodat sit, animo si male esse occeperit.
Tu me heri hic vidisti?
Ego, inquam, si vis decies dicere.
In somnis fortasse.
Immo vígilans vigilantem.
Ei misero mihi.
Quid tibi est?
Delirat uxor.
Atra bili percita est.
nulla res tam delirantis homines concinnat cito.
Vbi primum tibi sensisti, mulier, impliciscier?
Equidem ecastor sana et salva sum.