Latin · ~7 min
Act 2, lines 2.2.760-2.2.789
Plautus, Amphitruo 2.2.760-789
Not analysed yet
Obsecro, etiamne hoc negabis, te auream pateram mihi
dédisse dono hodié, qua te illi donatum esse dixeras?
Neque edepol dedi neque dixi; verum ita animatus fui
itaque nunc sum, ut ea te patera donem. sed quis istúc tibi
dixit?
Ego equidem ex te audivi et ex tua accepi manu
pateram.
Mane, mane, obsecro te. nimis demiror, Sosia,
qui illaec illic me donatum esse aurea patera sciat,
nisi tu dudum hanc convenisti et narravisti haec omnia.
Neque edepol ego dixi neque istam vidi nisi tecum simul.
Quid hoc sit hominis?
Vin proferri pateram?
Proferri volo.
Fiat. heus tu, Thessala, intus pateram proferto foras,
qua hódie meus vir donavit me.
Secede huc tu, Sosia,
enim vero illud praeter alia mira miror maxime,
si haec habet páteram illam.
An etiam credis id, quae in hac cistellula
tuo signo obsignata fertur?
Salvom signum est?
Inspice.
Recte, ita est ut obsignavi.
Quaeso, quin tu istanc iubes
pro cerrita circumferri?
Edepol qui facto est opus;
nam haec quidem edepol laruarum plenast.
Quid verbis opust?
em tibi pateram, eccam.
Cedo mi.
Age aspice huc sis nunciam
tu qui quae facta infitiare; quem égo iam hic convincam palam.
estne haec patera, qua donatu's donatus es illi?
Summe Iuppiter,
quid ego video? haec ea est profecto patera. perii, Sosia.
Aut pol haec praestigiatrix multo mulier maxima est
aut pateram hic inesse oportet.
Agedum, exsolve cistulam.
Quid ego istam exsolvam? obsignatast recte, res gesta est bene:
tu peperisti Ámphitruonem, ego alium peperi Sosiam;
nunc si patera pateram peperit, omnes congeminavimus.
Certum est aperire atque inspicere.
Vide sis signi quid siet,
ne posterius in me culpam conferas.
Aperi modo;
nam haec quidem nos delirantis facere dictis postulat.