Latin · ~7 min
Act 2, lines 2.2.821-2.2.853
Plautus, Amphitruo 2.2.821-853
Not analysed yet
tu si me inpudicitiai captas, capere non potes.
Pro di immortales, cognoscin tu me saltem, Sosia?
Propemodum.
Cenavin ego heri in navi in portu Persico?
Mihi quoque adsunt testes, qui illud quod ego dicam adsentiant.
Nescio quid istúc negoti dicam, nisi si quispiam est
Amphitruó alius, qui forte ted hinc absenti tamen
tuam rem curet teque absente hic munus fungatur tuom.
nam quod de illo subditivo Sosia mirum nimis,
certe de istoc Amphitruone iam alterum mirum est magis.
Nescio quis praestigiator hanc frustratur mulierem.
Per supremi regis regnum iuro et matrem familias
Iunonem, quam me vereri et metuere est par maxume,
ut mi extra unum te mortalis nemo corpus corpore
contigit, quo me impudicam faceret.
Vera istaec velim.
Vera dico, sed nequiquam, quoniam non vis credere.
Mulier es, audacter iuras.
Quae non deliquit, decet
audacem esse, confidenter pro se et proterve loqui.
Satis audacter.
Vt pudicam decet.
†In verbis probas.
Non ego illam mihi dotem duco esse, quae dos dicitur,
sed pudicitiam et pudorem et sedatum cupidinem,
deum metum, parentum amorem et cognatum concordiam,
tibi morigera atque ut munifica sim bonis, prosim probis.
Ne ista edepol, si haec vera loquitur, examussim est optima.
Delenitus sum profecto ita, ut me qui sim nesciam.
Amphitruo es profecto, cave sis ne tu te usu perduis:
ita nunc homines immutantur, postquam peregre advenimus.
Mulier, istam rem inquisitam certum est non amittere.
Edepol me libente facies.
Quid ais? responde mihi,
quid si adduco tuom cognatum húc a navi Naucratem,
qui mecum una vectust una navi, atque is si denegat
facta quae tu facta dicis, quid tibi aequom est fieri?
numquid causam dicis, quin te hoc multem matrimonio?
Si deliqui, nulla causa est.