Latin · ~7 min
Act 3, lines 3.2.882-3.2.921
Plautus, Amphitruo 3.2.882-921
Not analysed yet
Durare nequeo in aedibus. ita me probri,
stupri, dedecoris a viro argutam meo!
ea quae sunt facta infecta ut reddat clamitat,
quae neque sunt facta neque ego in me admisi arguit;
atque id me susque deque esse habituram putat.
non edepol faciam, neque me perpetiar probri
falso insimulatam, quin ego illum aut deseram
aut sátis faciat mi ille átque adiuret insuper,
nolle esse dicta quae in me insontem protulit.
Faciundum est mi illud, fieri quód illaec postulat,
si me illam amantem ad sese studeam recipere,
quando ego quod feci, id factum Amphitruoni offuit
atque illi dudum meus amor negotium
insonti exhibuit, nunc autem insonti mihi
illius ira in hanc et male dicta expetent.
Sed eccum video qui me miseram arguit
stupri, dedecoris.
Te volo, uxor, conloqui.
quo te avortisti? …
Ita ingenium meumst:
inimicos semper osa sum optuerier.
Heia autem inimicos?
Sic est, vera praedico;
nisi etiam hoc falso dici insimulaturus es.
Nimis iracunda es.
Potin ut abstineas manum?
nam certo, si sis sanus aut sapias satis,
quam tu impudicam esse arbitrere et praedices,
cum ea tú sermonem nec ioco nec serio
tibi habeas, nisi sis stultior stultissimo.
Si dixi, nihilo magis es, neque ego esse arbitror,
et id huc revorti uti me purgarem tibi.
nam numquam quicquam meo animo fuit aegrius,
quam postquam audivi ted esse iratam mihi.
cur dixisti? inquies. ego expediam tibi.
non edepol quo te esse impudicam crederem;
verum periclitatus súm animum tuom,
quid faceres et quo pacto id ferre induceres.
equidem ioco illa dixeram dudum tibi,
ridiculi causa. vél hunc rogato Sosiam.
Quin huc adducis meum cognatum Naucratem,
testem quem dudum te adducturum dixeras,
te huc non venisse?
Si quid dictum est per iocum,
non aequom est id te serio praevortier.