Latin · ~6 min
Act 3, lines 3.2.922-3.2.955
Plautus, Amphitruo 3.2.922-955
Not analysed yet
Ego illúd scio quam doluerit cordi meo.
Per dexteram tuam te, Alcumena, oro obsecro,
da mihi hanc veniam, ignosce, irata ne sies.
Ego istaec feci verba virtute irrita;
nunc, quando factis me impudicis abstini,
ab impudicis dictis avorti volo.
valeas, tibi habeas res tuas, reddas meas.
iuben mi íre comites?
Sanan es?
Si non iubes,
ibo egomet; comitem mihi Pudicitiam duxero. †
Mane. arbitratu tuo ius iurandum dabo,
me meam pudicam esse uxorem arbitrarier.
id ego si fallo, tum te, summe Iuppiter,
quaeso, Amphitruoni ut semper iratus sies.
A, propitius sit potius.
Confido fore;
nam ius iurandum verum te advorsum dedi.
iam nunc irata non es?
Non sum.
Bene facis.
nam in hominum aetate multa eveniunt huius modi:
capiunt voluptátes, capiunt rursum miserias;
irae interveniunt, redeunt rursum in gratiam.
verum irae si quae forte eveniunt huius modi
inter eos, rursum si reventum in gratiam est,
bis tanto amici sunt inter se quam prius.
Primum cavisse oportuit ne diceres,
verum eadem si isdem purgas mi, patiunda sunt.
Iube véro vasa pura adornari mihi,
ut quae ápud legionem vota vovi, si domum
rediissem salvos, ea ego exsolvam omnia.
Ego istuc curabo.
Evocate huc Sosiam;
gubernatorem qui in mea navi fuit
Blepharonem arcessat, qui nobiscum prandeat.
is adeo …inpransus ludificabitur,
cum ego Amphitruonem collo hinc obstricto traham.
Mirum quid solus secum secreto ille agat.
atque aperiuntur aedes. exit Sosia.