Latin · ~7 min
Act 5, lines 5.1.1053-5.1.1083
Plautus, Amphitruo 5.1.1053-1083
Not analysed yet
Spes átque opes vitaé meae iacént sepultae in pectore,
neque ullast confidentia iam in corde, quin amiserim;
ita mihi videntur omnia, mare terra caelum, consequi,
iam ut opprimar, ut enicer. me miseram, quid agam nescio.
ita tanta mira in aedibus sunt facta. vae miserae mihi,
animo malest, aquam velim. corrupta sum atque absumpta sum.
caput dolet, neque audio, nec oculis prospicio satis,
nec me miserior femina est neque ulla videatur magis.
ita erae meae hodie contigit. nam ubi parturit, deos síbi invocat,
strepitús, crepitus, sonitús, tonitrus: ut subito, ut propere, ut valide tonuit!
ubi quísque institerat, cóncidit crepitu. íbi nescio quis máxuma
vóce exclamat: “Alcumena, adest auxilium, ne time:
et tibi et tuis propitius caeli cultor advenit.
exsúrgite” inquit qui terrore meo occidistis prae metu.
ut iácui, exsurgo. ardére censui aédis, ita tum cónfulgebant.
íbi me inclamat Álcumena; iam éa res me horrore ádficit,
erílis praevertít metus: accúrro, ut sciscam quíd velit.
atque illam geminos filios pueros peperisse conspicor;
neque nostrum quisquam sensimus, quom peperit, neque providimus.
séd quid hoc? quis hic ést senex, qui ante aédis nostras síc iacet?
numnam húnc percussit Iúppiter?
credo édepol, nam, pro Iúppiter, sepúltust quasi sit mórtuos.
ibo et cognoscam, quisquis est. Amphitruo híc quidem est érus meus.
Amphítruo.
Perii.
Súrge.
Interii.
Cédo manum.
Quis mé tenet?
Tua Bromia ancilla.
Totus timeo, íta me increpuit Iuppiter.
nec secus est, quasi si ab Acherunte veniam. sed quid tu foras
egressa es?
Eadem nos formido timidas terrore impulit
in aedibus, tu ubi habitas. nimia mira vidi. vae mihi,
Amphitruo, íta mihi animus etiam nunc abest.
Agedum expedi:
scin me tuom esse erum Amphitruonem?
Scio.
Vide etiam nunc.
Scio.
Haec sola sanam mentem gestat meorum familiarium.