Latin · ~7 min
Act 5, lines 5.1.1084-5.1.1118
Plautus, Amphitruo 5.1.1084-1118
Not analysed yet
Immo omnes sani sunt profecto.
At me uxor insanum facit
suis foedis factis.
At ego faciam, tu idem ut aliter praedices,
Ámphitruo, piam et pudicam ésse tuam uxorem ut scias.
de ea re signa atque argumenta paucis verbis eloquar.
omnium primum: Alcumena geminos peperit filios.
Ain tu, geminos?
Geminos.
Di me servant.
Sine me dicere,
ut scias tibi tuaeque uxori deos esse omnis propitios.
Loquere.
Postquam parturire hodie uxor occepit tua,
ubi utero exorti dolores, ut solent puerperae
invocat deos immortales, ut sibi auxilium ferant,
manibus puris, capite operto. íbi continuo contonat
sonitu maxumo; aedes primo ruere rebamur tuas.
aedes totae confulgebant tuae, quasi essent aureae.
Quaeso absolvito hinc me extemplo, quando satis deluseris.
quid fit deinde?
Dum haec aguntur, interea uxorem tuam
neque gementem neque plorantem nostrum quisquam audivimus;
ita profecto sine dolore peperit.
Iam istuc gaudeo,
utut erga me merita est.
Mitte ista atque haec quae dicam accipe.
postquam peperit, pueros lavere iussit nos. occepimus.
sed puer ille quém ego lavi, ut magnust et multum valet!
neque eum quisquam colligare quivit incunabulis.
Nimia mira memoras; si istaec vera sunt, divinitus
non metuo quin méae uxori latae suppetiae sient.
Magis iam faxo mira dices. postquam in cunas conditust,
devolant angues iubati deorsum in impluvium duo
maximi: continuo extollunt ambo capita.
Ei mihi.
Ne pave. sed angues oculis omnis circumvisere.
postquam pueros conspicati, pergunt ad cunas citi.
ego cunas recessim rursum vorsum trahere et ducere,
metuens pueris, mihi formidans; tantoque angues acrius
persequi. postquam conspexit angues ille alter puer,
citus e cunis exilit, facit recta in anguis impetum:
alterum altera prehendit eos manu perniciter.
Mira memoras, nimis formidolosum facinus praedicas;
nam mihi horror membra misero percipit dictis tuis.