Latin · ~8 min
Act prologue, lines pr.1-pr.45
Plautus, Amphitruo pr.1-45
Not analysed yet
Vt vos in vostris voltis mercimoniis
emundis vendundisque me laetum lucris
adficere atque adiuvare in rebus omnibus
et ut res rationesque vostrorum omnium
bene me expedire voltis peregrique et domi
bonoque atque amplo auctare perpetuo lucro
quasque incepistis res quasque inceptabitis,
et uti bonis vos vostrosque omnis nuntiis
me adficere voltis, ea adferam, ea uti nuntiem
quae maxime in rem vostram communem sient
(nam vos quidem id iam scitis concessum et datum
mi esse ab dis aliis, nuntiis praesim et lucro):
haec ut me voltis adprobare adnitier,
ita huic facietis fabulae silentium
itaque aequi et iusti hic eritis omnes arbitri.
Nunc cuius iussu venio et quam ob rem venerim
dicam simulque ipse eloquar nomen meum.
Iovis iússu venio, nomen Mercurio est mihi.
pater huc me misit ad vos oratum meus,
tam etsi, pro imperio vobis quod dictum foret,
scibat facturos, quippe qui intellexerat
vereri vos se et metuere, ita ut aequom est Iovem;
verum profecto hoc petere me precario
a vobis iussit, leniter, dictis bonis.
etenim ille, cuius huc iussu venio, Iuppiter
non minus quam vostrum quivis formidat malum:
humana matre natus, humano patre,
mirari non est aequom, sibi si praetimet;
atque ego quoque etiam, qui Iovis sum filius,
contagione mei patris metuo malum.
propterea pace advenio et pacem ad vos affero:†
iustam rem et facilem esse oratam a vobis volo,
nam iusta ab iustis iustus sum orator datus.
nam iniusta ab iustis impetrari non decet,
iusta autem ab iniustis petere insipientia est;
quippe illi iniqui ius ignorant neque tenent.
nunc iam huc animum omnes quae loquar advortite.
debetis velle quae velimus: meruimus
et ego et pater de vobis et re publica;
nam quid ego memorem (ut alios in tragoediis
vidi, Neptunum Virtutem Victoriam
Martem Bellonam, commemorare quae bona
vobis fecissent) quis bene factis meus pater,
deorum regnator …architectus omnibus?