Latin · ~7 min
Act prologue, lines pr.46-pr.90
Plautus, Amphitruo pr.46-90
Not analysed yet
sed mos numquam illi fuit patri meo,†
ut exprobraret quod bonis faceret boni;
gratum arbitratur esse id a vobis sibi
meritoque vobis bona se facere quae facit.
Nunc quam rem oratum huc veni primum proloquar,
post argumentum huius eloquar tragoediae.
quid? contraxistis frontem, quia tragoediam
dixi futuram hanc? deus sum, commutavero.
eandem hánc, si voltis, faciam ex tragoedia
comoedia ut sit omnibus isdem vorsibus.
utrum sit an non voltis? sed ego stultior,
quasi nesciam vos velle, qui divos siem.
teneo quid animi vostri super hac re siet:
faciam ut commixta sit: sit tragicomoedia.
nam me perpetuo facere ut sit comoedia,
reges quo veniant et di, non par arbitror.
quid igitur? quoniam hic servos quoque partes habet,
faciam sit, proinde ut dixi, tragicomoedia.
nunc hoc me orare a vobis iussit Iuppiter,
ut conquaestores singula in subsellia
eant per totam caveam spectatoribus,
si cui favitores delegatos viderint,
ut is in cavea pignus capiantur togae;
sive quí ambissint palmam histrionibus
sive cuíquam artifici, si per scriptas litteras
sive qui ípse ambissit seu per internuntium,
sive adeo aediles perfidiose cui duint,
sirempse legem iussit esse Iuppiter,
quasi mágistratum sibi alterive ambiverit.
virtute dixit vos victores vivere,
non ambitione neque perfidia: qui minus
eadem histrioni sit lex quae summo viro?
virtute ambire oportet, non favitoribus.
sat habet favitorum semper qui recte facit,
si illis fides est quibus est ea res in manu.
hoc quoque etiam mihi pater in mandatis dedit,
ut conquaestores fierent histrionibus:
qui sibi mandasset delegati ut plauderent
quive quo placeret alter fecisset minus,
eius órnamenta et corium uti conciderent.
mirari nolim vos, quapropter Iuppiter
nunc histriones curet; ne miremini:
ipse hanc acturust Iuppiter comoediam.
quid? admirati estis? quasi vero novom
nunc proferatur, Ióvem facere histrioniam;