Latin · ~3 min
Act 2
Plautus, Aulularia 2.3
Not analysed yet
ubi tu es, quae deblateravisti iam vicinis omnibus,
meae me filiae daturum dotem? heus, Staphyla, te voco.
ecquid audis? vascula intus pure propera atque elue:
filiam despondi ego: hodie huic nuptum Megadoro dabo.
Di bene vortant. verum ecastor non potest, subitum est nimis.
Tace atque abi. curata fac sint cum a foro redeam domum;
atque aedis occlude; iám ego hic adero. —
Quid ego nunc agam?
nunc nobis prope adest exitium, mi atque erili filiae,
nunc probrum atque partitudo prope adest ut fiat palam;
quod celatum atque occultatum est usque adhuc, nunc non potest.
ibo intro, ut erus quae imperavit facta, cum veniat, sient.
nam ecastor malum maerore metuo ne mixtum bibam. —