Latin · ~7 min
Act 2, lines 2.8.437-2.8.476
Plautus, Casina 2.8.437-476
Not analysed yet
Sine modo rus veniat: ego remittam ad te virum
cum furca in urbem tamquam carbonarium.
Ita fieri oportet.
Factum et curatum dabo.
Volui Chalinum, si domi esset, mittere
tecum obsonatum, ut etiam in maerore insuper
inimico nostro miseriam hanc adiungerem.
Recessim cedam ad parietem, imitabor nepam;
captandust horum clanculum sermo mihi.
nam illorum me alter cruciat, alter macerat.
at candidatus cedit hic mastigia,
stimulorum loculi. protollo mortem mihi;
certum est, hunc Acheruntem praemittam prius.
Vt tibi ego inventus sum obsequens. quod maxime
cupiebas, eius copiam feci tibi.
erit hodie tecum quod amas clam uxorem.
Tace.
ita me di bene ament, ut ego vix reprimo labra
ob istánc rem quin te deosculer, voluptas mea.
Quid, deosculere? quae res? quae voluptas tua?
ecfodere hercle hic volt, credo, vesicam vilico. †
Ecquid amas nunc me?
Immo edepol me quam te minus.
licetne amplecti te?
Quid, amplecti?
Licet.
Vt, quia te tango, mel mihi videor lingere.
Vltro te, amator, apage te a dorso meo.
Illuc est, illuc, quod hic hunc fecit vilicum:
eidem me pridem, cum ei advorsum veneram,
facere atriensem voluerat sub ianua.
Vt tibi morigerus hodie, ut voluptati fui.
Vt tibi, dum vivam, bene velim plus quam mihi.
Hodie hercle, opinor, hi conturbabunt pedes:
solet hic barbatos sane sectari senex.
Vt ego hodie Casinam deosculabor, ut mihi
bona multa faciam clam meam uxorem.
Attatae,
nunc pol ego demum in rectam redii semitam.
hic ipsus Casinam deperit. habeo viros.
Iam hercle amplexari, iam osculari gestio.
Sine prius deduci. quid, malum, properas?
Amo.
At non opinor fieri hoc posse hodie.
Potest,
siquidém cras censes te posse emitti manu.
Enim véro huc aures magis sunt adhibendae mihi:
iam ego uno in saltu lepide apros capiam duos.