Latin · ~7 min
Act 3, lines 3.5.621-3.5.661b
Plautus, Casina 3.5.621-661b
Not analysed yet
Núlla sum, núlla sum, tóta, tota óccidi,
cor metu mortuomst, membra miserae tremunt,
nescio unde auxili, praesidi, perfugi
mi aut opis copiam comparem aut expetam:
tanta factu modo mira miris modis
intus vidi, novam atque integram audaciam.
cave tibi, Cleostrata, apscede ab ista, opsecro,
né quid in té mali fáxit ira pércita.
eripite isti gladium, quae suist impos animi.
Nam quid est quod haec huc timida atque exanimata exsiluit foras?
Pardalisca.
Perii, unde meae usurpant aures sonitum?
Respice modo ad me.
O ere mi—
Quid tibi est? quid timida es?
Perii.
Quid, periisti?
Perii, et tu periisti.
A, perii? quid ita?
Vae tibi.
Immo, vae tibi sit.
Ne cadam, amabo, tene me.
Quidquid est, eloquere mihi cito.
Contine pectus,
face véntum, amabo, pállio.
Timeo hóc negoti quíd siet,
nisi haéc meraclo se úspiam percússit flore Liberi.
Óptine aurís, amabo.
I ín malam a mé crucem,
péctus, aurís, caput téque di pérduint,
nám nisi ex té scio, quídquid hoc ést, cito, hoc
iám tibi istúc cerebrúm dispércutiam, éxcetra tu,
ludibrio pessuma adhuc quae me habuisti.
Ere mí—
Quid vis mea me áncilla?
Nimiúm saevis.
Numeró dicis.
sed hóc quidquid ést eloquere, ín pauca cónfer:
quid íntus tumúlti fuít?
Scibis, aúdi.
malúm pessumúmque hic modo intus ápud nos
tua áncilla hoc pácto exordíri coépit,
quod haúd Atticám condecét disciplínam.
Quid ést id?
Timór praepedít dicta línguae.
Possúm scire ego ístuc ex té quid negótist?
Dicam.
tua áncilla, quám tu tuó vilicó vis
dare úxorem, ea íntus—
Quid íntus? quid ést?
Imitátur malárum malám disciplínam,
viró quae suo ínterminetur: vitam—
Quid érgo?
Ah—
Quid ést?
Interémere ait vélle vitam,
gladium—
Hém.
Gladium—
Quid eúm gladium?
Habet.
Eí misero mihi, cúr eum habet?